- NEPTUNALES Ludi
- NEPTUNALES Ludimense Iuliôapud Romanos celebrarisoliti, memorantur Tertulliano l. de Spectac. c. 6. Cui superstitioni utriusque generis ludi notarentur, Megalenses et Apollinares, item Cereales et Neptunales et Latiares et Florales, in commune celebrantur. Exstat mentio in vetusto marmore, cuius fragmentum hoc: Flaviae. Q. f. Saluti. Coniugi. carissimae. L. Publicius. Italicus. dec. orn. sibi, posuit. quam. ipse. exstruxit. die. Neptunaliorum. Parentibus. Spor --- bini. drviderentur. et decur. XXVIII. sive. ---- centeni. quinquageni. V. soliti. arcam. Publiciorum. Flaviani. et Italici. filiorum. et. arcam. in. qua. posita. est. Flavia. Salutaris. uxor. eius. rosis. --- die XV. sacrificent, apud Thom. Dempster. Paralipom. in Foh. Rosini Antiqq. Rom. l. 4. c. 11. Incidebant autem Neptunalia, seu feriae Neptuni, ut illas vocat Varro de Ling. Lat. l. 5. in 10. Kal. Sextileis. Rosin. c. cit. Vide quoque Vossium de Idolol. l, 1. c. 15.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.